[292] EPISTOLA XCII.

IO. DAVENANTIUS

Episcopus Sarisberiensis

FESTO HOMMIO.

Laetus lubensque audio, Vir Cl. te in iis esse, qui valde favent huic pacificationis & unionis negotio, quod DURAEUS noster invicti animi robore prosequitur: qua in re non possum non laudare prudentiam & pietatem tuam; nam cum nulla spes sit, Disputando aut Digladiando hoc negotium confici posse; aut pacificorum Theologorum, interventu & consilio haec pugna sedanda est, aut Bellum hoc inter Ecclesias Germanicas •ασπονδον• erit & malint mutata velificatione portum concordiae assequi, quam eum summo periculo cursum tenere, quem hactenus tenuerunt. Nam quod de Civilibus bellis, id de hisce Theologicis dici potest, omnia sunt in illis misera, sed nihil miserius ipsa victoria; insolente scilicet illa & superba, quam tumultuosi Theologi exoptant; quae fratres vi & metu cogat in ejus sententiae professionem, a qua animo & corde sunt adhuc alieni. Sed ratio non est habenda istorum (si qui sunt) qui nihil pejus metuere videntur, quam Evangelicorum inter se faelicem & fraternam unionem . Proverbialis ille versus fortasse tales solatur aliquantulum •Εν δε διχοστασιη•, nosti quae sequuntur: at quanto satius esset audire Phocyllidem sapienter monentem, •φευγε διχοστασιην και εριν πολεμου προσιοντος•. Si quis autem a me quaerat qua via progredi oportet hasce Ecclesias dissidentes, ut in fraternitatis Christianas faedus quamprimum conveniant. Mihi sic videtur. Primo in loco inter primarios utriusque partis Theologos conciliato animorum & redintegratio fraterni amoris est procuranda: etiam gravissimae injuriae hinc inde factae, sunt communis concordiae caussa, voluntaria quadam oblivione conterendae. Nam quales sunt in singulis Ecclesiis Doctores & Rectores, tales plerunque esse solent reliqui Christiani. Si qui Principes fuerunt in hoc bello gerendo se ipsos vincere & animos suos ad pacem & concordiam inflectere velint, de Ecclesiarum inter se fraterna communione rem factam protinus sumus habituri. Minutos etenim controversiarum apices, de quibus Docti acerrime dimicant populus plerumque nec intelligit nec tenetur intelligere: at perspicuum mandatum Charitatis & pacis retinendae cognoscit, agnoscit, tenetur observare. Si quis autem per-tendat non posse aut oportere Theologos inter quos certamen est de obscuris & arduis quaestionibus bona fide in gratiam & fraternam communionem redire, dum alienam malitiam coarguit, suam indicat aut perfidiam aut inscitiam. Apud bonos siquidem & aequos hujus rei arbitros, nunquam tanti erunt quae inter Germanicarum Ecclesiarum Theologos ventilantur controversiae, ut jure videantur posse aut debere iter Christiani amoris interrumpere, & vincula fraternae communionis inter ipsas Ecclesias dissecare. Si hoc itaque ab utriusque partis Theologis obtineatur, ut vicissim fraterno amore sese complectantur, tum proximo in loco, depositis inimicitiis, accingant se ad doctrinas Ecclesiarum suarum pacatis animis ponderandas. Quae fundamentalia sunt Christianae fidei dogmata & ad salutem plane necessaria, cum pauca sint & clara, ab utrisque admitti, stabiliri, & Ecclesiis suis commendari oportet. Quae autem fundamento ita adhaerent tantummodo & contigua sunt, ut sine iis fundamentalis & salutifera fides bene subsistat; si conciliari nequeant, sive aurea sint, sive faenea, nec Ecclesias divellere debent, nec divulsas impedire, quo minus in fraternam communionem redeant. Recte quidem fecerint qui praesunt Ecclesiis, si minime sinant suos implicari erroribus alienis; modo ne cogant interim Ecclesias sibi minime subjectas aut pedibus ire in sententiam suam, aut extra ostium & limen fraternae suae communionis perpetuo manere. Quod nunc suademus faciendum, fructuosum magis est, quam difficile: non est enim positum in labore aliquo magno aut acumine, sed solummodo in inductione quadam animi, & propensa Doctorum in hanc Ecclesiarum unionem voluntate. Postremo hoc unum addo (quod in omnibus controversae Theologiae capitulis universe observandum sentio) ut quod nondum unanimi consensu Evangelicarum Ecclesiarum stabilitum aut receptum est, in eo nulla particularis Ecclesia tam arroganter aliis praejudicet, ut secus sentientibus, quasi hominibus impiis aut obstinatis haereticis omnem sacrosanctae communionis societatem renuncient. Si haec omnium Evangelicorum animis insiderent, non propter dissensionem aliquam in rebus minime fundamentalibus, Ecclesiis sibi minime subjectis fraternitatis dextras denegarent; sed potius propter plenam in ipso fundamento consensionem, tanquam fratres suos suavissime exoscularentur, diligentissimeque colerent. Haec ad te pluribus scripsi, Doctissime FESTE, non quod te indigere sentiam aut excitatione, aut explicatione mea, sed ut vestris hoc exemplo praeire possem ad consilia vestra & auxilia huic DURAEO nostro impertienda. Habuit jam pridem meam de toto hoc negotio sententiam, habeat jam quaeso & vestram; quo beneficio & illum & me & laborantes Germanicas Ecclesias eadem opera obstrictos habebitis & vobis obligatos. Vale, dilectissime Frater. DOMINUS te vestrosque omnes Spiritu prudentiae & aequitatis gubernet, ut incolumitati & paci Evangelicarum Ecclesiarum consulere ac prospicere possitis & velitis. Sarisburiae XIII. Apr. MDCXXXV.